- HADRIANUS Turnebus
- HADRIANUS TurnebusAndeliaco ad Sequanam oriundus, stirpe nobili decus ac gloria fuit saeculi sui. Primo Tolosae, exin Regius in Literatura Graeca, et Latina; dein in Philosophia, Professor, Parisiis, unde quo que Auditores nominis sui fama excivit, verus Antiquitatis thesaurus ac doctorum velut princeps, merito Barthio dictus, Advers. l. 43. c. 5. l. 39. c. 3. et Ios. Scalig. macimi aestimatus, qui plus eruditionis in uno Criticorum eius libro, quam in triginta Victorii aliorumque Iralorum comprehendi, ait Scaligeran. Studiorum certe tantus in illo ardor fuit: ut, sicur de Budaeo legimus, nuptiarum quidem die ab illis abstinuerit. Notatque Abbas Marollius, uno tempore tres totius orbis eruditissimos viros eodem in Collegio, dicto le Card. le Moyne literas humaniores docuisse, Turneb. in prima, Buchanan. in secunda et Muretum in tertia classe, Epit. Hist. Franc. p. 324. Staturâ exiguus, sed ingenri oris commendatione, omnium animos facile sibi conciliavit; moribus irreprehensus, ac humilis: unde versus de illo H Stephani:Hic placuit cunctis, quod sibi non placuit.Ceterum carmen in laudem Poltrori, q quo Guisiae Dux intersectus, composuisse dicitur Labourerio dans ses Remarq. quod si eius Turnebus auctor est, Protestantium religionem non aversatum esse oporret, quod et es Ep. Operibus eius Argentinae editis A. C. 1600. subnexa colligitur. Obiit A. C. 1565. laudatus plurimorum elogiis. Scripta eius, inter quae Adversaria illius Thuano maximi habentur, enarrat Teissier Elog. p. 1. Vide quoque Montagne Essais liv. 1. ch. 24. Naudaeum de Stud. liter. Lips. Miscell. Epistolis, Cent. V. Ep. 17. a Qvenu Orat. in initio Profess. habitâ etc. Pater fuit itidem Hadriani, carminum Latinorum Gallicorumque Auctoris. Teissier d. l. ut et infra Turnebus Hadrianus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.